The Edict of Justinian

The Edict of the Emperor Justinian making the Bishop of Rome the head of all the Churches of Christendom. taken from the justinianappendix note in Approaching End of the Age by H. Grattan Guinniess. p 608-612.

“Imp. Justinian, A. Constantinopolitis.

“Cum Salvatorem it Dominum omnium Jesum Christum verum Deum nostrum colamus per omnia, studemus etiam (quatenus datum est humanæ menti assequi) imitari ejus condescensionem seu demissionem. Etenim cum quosdam invenerimus morbo atque insania detentos impiorum Nestorii et Eutychetis, Dei et sanctæ catholicæ et apostolicæ ecclesiæ hostium nempe qui detrectabant sanctam gloriosam semper Virginem Mariam Theotocon sive Deiparam appellare proprie et scendum veritatem: illos festinavimus quæ sit recta christianorum fides edocere. Nam hi incurabiles cum sint, celantes errorem suum passim circumeunt (sicut didicimus) et simpliciorum animos exturbant et scandalizant, ea astruentes quæ sunt sanctæ catholicæ ecclesiæ contraria. Necessarium igitur esse putavimus, tam hæreticorum vaniloquia it mendacia dissipare, quam omnibus insinuare, quomodo aut sentiat santa Die et catholica et apostolica ecclesia, aut prædicent sanctissimi ejus sacerdotes; quos it nos sequuti, manifesta constituimus ea quæ fidei nostræ sunt; non quidem innovantes fidem (quod absit) sed coarguantes eorum insaniam qui eadem cum impiis hæreticis sentiunt. Quod quidem et now in nostri imperii primordiis pridem satagentes cunctis fecimus manifestum.”

“ In the remainder of the edict, the Emperor gives a statement of his own faith , and denounces anathemas against Nestorius, Eutyches, and Apollinarus, and their followers. The edict is dated on the ides of March, 533. The same edict was addressed to the to twelve other cities of the empire, among which were Jersalem, Cæsarea, and Ephesus.”

“Upon the promulgation of this edict, Justinian addressed and epistle to the Pope, as the acknowledged head of all the holy churches, which was transmitted by the hands of Demetrius and Hypatius, tow bishops. From this epistle I quote the following extracts:—

“Victor Justinianus, pius, felix, inclytus, triumphator, semper Augustus, Joanni sanctissimo Archiepiscopo almæ Urbis Romæ et Patriachæ

“Reddentes honorem apostlolicæ sedi, et vestr æ sanctitati (quod semper nobis in voto et fuit et est), et ut decet patrem honorantes vestram beatitudinem, omnia quæ ad ecclesiarum statum pertinent festinavimus ad notitiam deferre vestræ apostolicæ sedis, et statum sanctarum Dei ecclesiarum custodire, qui hactenus obtinet, it incommote permanet, nulla intercedente contrarietate. Ideique omnes sacerdotes universi Orientalis tactus et subjicere et unire sedi vestræ sanctitatis properavimus. In præsenti ergo quæ commota sunt (quamvis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicæ vestræ sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et prædicata) necessarium duximus, ut ad notitiam vestræ sanctitatis perveniant. Nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestræ innotescat sanctitati quæ caput est omnium sactarum ecclesiarum. Per omnia enim (ut dictum est) properamus honorem et auctoritatem crescere vestræ sedis.”

“The epistle nest states the circumstance of certain men having maintained heretical doctrines respecting the person of Christ, and it then cantains a statement of the faith of the Church and of the Emperor himself on this point and it concludes as follows:—

“ Suscipimus autem sancta quatuor concilia; id est, trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicæna urbe congregati sunt: et centum quinquaginta sanctorum patrum qui in hac regia urbe convenerunt: et sanctorum patrum qui in Epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum qui in Chalcedone convenerunt: sicut vestra apostolica sedes docet atque prædicat. Omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicæ sedis vestræ ita credent et confitentur et prædicant.

“Unde properavimus hoc ad notitiam deferre vestræ sanctitatis per Hypatium it Demetrium, beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateat, quæ et a quibusdam paucis monachis male et Judaice secundum Nestorii perfidiam denegata sunt. Petimus ergo vestrum paternum affectum; ut vestris ad nos destinatis literis, et ad sanctissimum episcopum hujus almæ urbis, et patriarcham vestrum fratrem (quoniam et ipse per eosdem scripsit ad vestram sanctitatem, festinans in omnibus sedem sequi apostolicam beatitudinis vestræ), manifestum  nobis faciatis, quod omnes qui prædicta recte confitentur, suscipit vestra sanctitas, et eorum qui Judaice ausi sint rectam denegare fidem, condemnat perfidiam. Plus enim ita circa vos omnium amor, et vestræ sedis crescet auctoritas; et quæ ad vos est unitas sanctarum ecclesiarum inturbata servabitur, quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi eorum, quæ ad vos relata sunt, sinceram vestræ sanctitatis doctrinam. Petimus autem vestram beatitudinem orare pro nobis, et Dei nobis adquirere providentiam.”

“the above epistle was dated at least as early as the 25th of March, 533; for in his letter to the Archbishop of Constantinople, which bears that date, the Emperor mentions his having already written to the Pope.”

“The reply of Pope John to the above memorable epistle is dated the 24th march, 534; and the following are extracts from it:”

“Gloriosissimo et clementissimo filio Justiniano Augusto,

Johannes Episcopus Urbis Romæ.

“Inter claras sapientiæ ac mansuetudinis vestræ laudes, Christianissime prinicipum, puriore luce tanquam aliquod sydus irradiat, quod amore fidei, quod charitatis studio edoct ecclesiasticis disciplinis, Romanæ sedis reverentiam conservatis, et ei cunta subjicitis, et ad ejus deducitis unitatem, ad cujus auctorem, hos est apostolorum primum, Domino loquente præceptum ets, Pasce eove means: Quam ess omnium vere ecclesiarum caput, at patrum regulæ et principum statuta declarant, et pietatis vestræ reverendissimi testantur affatus.”

*      *     *      *      *      *      *

“Proinde serenitatis vestræ apices, per Hypatium atque Demetrium, sanctissimos viros, fratres et coepiscopos meos, reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuistis edictum amore fidei pro submovenda hæreticorum intentione, secundum apostolicam doctrinam, fratrum it coepiscoporum nostrorum interveniente consensu. Quod quia apostolicæ doctrinæ convenit, nostra auctoritate confirmamus.”

“Upon the same occasion Justinian also addressed a letter to the Patriarch of Constantinople, of which I shall give the first paragraph.”

“Idem imperat. Epiphanio sanctissimo et beatissimo Archiepiscopo Regiæ hujus Urbis ie œcumenico Patriarchæ.

“Cognoscere volentes tuam sanctitatem ea omnia quæ ad ecclesiasticum spectant statum: necessarium duximus, hisce ad eam uti divinis compendiis, ac per ea manifesta eidem facere, quæ jam moveri cœpta sunt, quanquam et illa eandem cognoscere sumus persuasi. Cum itaque comperissemus quosdam alienos a sancta, catholica, et apostolica ecclesia, impiorum Nestorii et Eutychetis sequutos deceptionem, divium antehac promulgavimus edictum (quod et tua novit sanctitas) sed in omnibus servato statu unitatis sanctissimarum ecclesiarum cum ipso S. S. Papa veteris Romæ, ad quem similia hisce perscripsimus. Nec enim patimur ut quicquam eorum, quæ ad ecclesiasticum spectant statum non etiam ad ejusdem referatur beatitudinem: quum ea sit caput omnium sanctissimorum Dei sacerdotum; vel ea maxime quod, quoties in eis locis hæretici pullularunt, et sententia et recto judicio illius venerabilis sedis coerciti sunt.”

“The above documents are to be found at full length in the volume of civil law (Codicis lib. I. tit. i.) and by being published in that collection, they obtained the stamp of public and legislative authority as the laws of the empire. In these documents we find the Emperor publishing a rule of faith to his subjects of the Eastern Empire, and addressing the Pope of Rome on the occasion, as the acknowledged head of all the churches (not the Western churches only), and requesting the approbation of what he had done. We see the Pope, in reply, giving the sanction of his authority as the acknowledged head of the Church, to the religious edict of Justinian.” Cuninghame on the Seals and Trumpets of the Apocalypse and the prophetical period of 1260 year. P. 222-227

Leave a Reply

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.